monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 1
Quare autem Romani tam diversae longitudinis habeant menses, haec, ut in disputatione Hori et Praetextati legimus, causa exstitit. Romulus cum ingenio acri quidem, sed agresti, statum proprii ordinaret imperii, initium mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri: quia vero non continuo evenit ut eo die semper appareat, sed modo tardius, modo celerius, ex certis causis, videri solet, contigit ut cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius pauciores darentur, et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus adduxit; sic factum est ut alii XXX et alii XXX unum sortirentur dies.